TITULUS II.
De confirmatione.
Can. 780. Sacramentum confirmationis conferri debet per manus impositionem cum unctione chrismatis in fronte et per verba in pontificalibus libris ab Ecclesia probatis praescripta.
Can. 781. § 1. Chrisma, in sacramento confirmationis adhibendum, debet esse ab Episcopo consecratum, etiamsi sacramentum a presbytero, ex iure vel ex apostolico indulto, ministretur.
§ 2. Unctio autem ne fiat aliquo instrumento, sed ipsa ministri manu capiti confirmandi rite imposita.
CAPUT I.
De ministro confirmationis.
Can. 782. § 1. Ordinarius confirmationis minister est solus Episcopus.
§ 2. Extraordinarius minister est presbyter, cui vel iure communi vel peculiari Sedis Apostolicae indulto ea facultas concessa sit.
§ 3. Hac facultate ipso iure gaudent, praeter S. R. E. Cardinales ad normam can. 239, § 1, n. 23, Abbas vel Praelatus nullius, Vicarius et Praefectus Apostolicus, qui tamen ea valide uti nequeunt, nisi intra fines sui territorii et durante munere tantum.
§ 4. Presbyter latini ritus cui, vi indulti, haec facultas competat, confirmationem valide confert solis fidelibus sui ritus, nisi in indulto aliud expresse cautum fuerit.
§ 5. Nefas est presbyteris ritus orientalis, qui facultate vel privilegio gaudent confirmationem una cum baptismo infantibus sui ritus conferendi, eandem ministrare infantibus latini ritus.
Can. 783. § 1. Episcopus in sua dioecesi hoc sacramentum etiam extraneis legitime ministrat, nisi obstet expressa proprii eorum Ordinarii prohibitio.
§ 2. In aliena dioecesi indiget licentia Ordinarii loci saltem rationabiliter praesumpta, nisi agatur de propriis subditis quibus confirmationem conferat privatim ac sine baculo et mitra.
Can. 784. Presbytero quoque licet, si apostolico locali privilegio sit munitus, in designato sibi territorio confirmare etiam extraneos, nisi id ipsorum Ordinarii expresse vetuerint.
Can. 785. § 1. Episcopus obligatione tenetur sacramentum hoc subditis rite et rationabiliter petentibus conferendi, praesertim tempore visitationis dioecesis.
§ 2. Eadem obligatione tenetur presbyter, privilegio apostolico donatus, erga illos quorum in favorem est concessa facultas.
§ 3. Ordinarius, legitima causa impeditus aut potestate confirmandi carens, debet, quoad fieri possit, saltem intra quodlibet quinquennium providere ut suis subditis hoc sacramentum administretur.
§ 4. Si graviter neglexerit sacramentum confirmationis suis subditis per se vel per alium ministrare, servetur praescriptum can. 274, n. 4.
CAPUT II.
De subiecto confirmationis.
Can. 786. Aquis baptismi non ablutus valide confirmari nequit; praeterea, ut quis licite et fructuose confirmetur, debet esse in statu gratiae constitutus et, si usu rationis polleat, sufficienter instructus.
Can. 787. Quanquam hoc sacramentum non est de necessitate medii ad salutem, nemini tamen licet, oblata occasione, illud negligere; imo parochi curent ut fideles ad illud opportuno tempore accedant.
Can. 788. Licet sacramenti confirmationis administratio convenienter in Ecclesia Latina differatur ad septimum circiter aetatis annum, nihilominus etiam antea conferri potest, si infans in mortis periculo sit constitutus, vel ministro id expedire ob iustas et graves causas videatur.
Can. 789. Confirmandi, si plures sint, adsint primae manuum impositioni seu extensioni, nec nisi expleto ritu discedant.
CAPUT III.
De tempore et loco confirmationis conferendae.
Can. 790. Hoc sacramentum quovis tempore conferri potest; maxime autem decet illud administrari in hebdomada Pentecostes.
Can.791. Licet proprius confirmationis administrandae locus ecclesia sit, ex causa tamen quam minister iustam ac rationabilem iudicaverit, potest hoc sacramentum in quolibet alio decenti loco conferri.
Can. 792. Episcopo ius est intra fines suae dioecesis confirmationem administrandi in locis quoque exemptis.
CAPUT IV.
De patrinis.
Can. 793. Ex vetustissimo Ecclesiae more, ut in baptismo, ita etiam in confirmatione adhibendus est patrinus, si haberi possit.
Can. 794. § 1. Patrinus unum tantum confirmandum aut duos praesentet, nisi aliud iusta de causa ministro videatur.
§ 2. Unus quoque pro singulis confirmandis sit patrinus.
Can. 795. Ut quis sit patrinus, oportet:
l.o Sit ipse quoque confirmatus, rationis usum assecutus et intentionem habeat id munus gerendi;
2.o Nulli haereticae aut schismaticae sectae sit adscriptus, nec ulla ex poenis de quibus in can. 765, n. 2 per sententiam declaratoriam aut condemnatoriam notatus;
3.o Non sit pater, mater, coniux confirmandi;
4.o A confirmando eiusve parentibus vel tutoribus vel, hi si desint aut renuant, a ministro vel a parocho sit designatus;
5.o Confirmandum in ipso confirmationis actu per se vel per procuratorem physice tangat.
Can. 796. Ut quis licite ad patrini munus admittatur, oportet:
1.o Sit alius a patrino baptismi, nisi rationabilis causa, iudicio ministri, aliud suadeat, aut statim post baptismum legitime confirmatio conferatur;
2.o Sit eiusdem sexus ac confirmandus, nisi aliud ministro in casibus particularibus ex rationabili causa videatur;
3.o Serventur praeterea praescripta can. 766.
Can. 797. Etiam ex valida confirmatione oritur inter confirmatum et patrinum cognatio spiritualis, ex qua patrinus obligatione tenetur confirmatum perpetuo sibi commendatum habendi eiusque christianam educationem curandi.
CAPUT V.
De collatae confirmationis adnotatione et probatione.
Can. 798. Nomina ministri, confirmatorum, parentum et patrinorum, diem ac locum confirmationis parochus inscribat in peculiari libro, praeter adnotationem in libro baptizatorum de qua in can. 470, § 2.
Can. 799. Si proprius confirmati parochus praesens non fuerit, de collata confirmatione minister vel per se ipse vel per alium quamprimum eundem certiorem faciat.
Can. 800. Ad collatam confirmationem probandam, modo nemini fiat praeiudicium, satis est unus testis omni exceptione maior, vel ipsius confirmati iusiurandum, nisi confirmatus fuerit in infantili aetate.